Sextus Iulius Frontinus: Omnia quae extant opera
Sextus Iulius Frontinus
Strategemata

Liber Secundus

VII. DE DISSIMULANDIS ADVERSIS

9

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

9 Datames, dux Persarum, adversum Autophradaten in Cappadocia, cum partem equitum suorum transfugere comperisset, ceteros omnes venire secum iussit assecutusque transfugas collaudavit, quod eum alacriter praecessissent, hortatusque est eos etiam, ut fortiter hostem adorerentur. Pudor transfugis attulit paenitentiam et consilium suum, quia non putabant deprehensum, mutaverunt.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License