Sextus Iulius Frontinus: Omnia quae extant opera
Sextus Iulius Frontinus
Strategemata

Liber Secundus

IX. SI RES PROSPERE CESSERIT, DE CONSUMMANDIS

5

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

5 Domitius Corbulo, cum Tigranocertam obsideret et Armenii pertinaciter viderentur toleraturi obsidionem, in Vadandum ex megistanis, quos ceperat, animadvertit caputque eius ballista excussum intra munimenta hostium misit. Id forte decidit in medium concilium, quod cum maxime habebant barbari; ad cuius conspectum velut ostento consternati ad deditionem festinaverunt.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License