Sextus Iulius Frontinus: Omnia quae extant opera
Sextus Iulius Frontinus
Strategemata

Liber Secundus

IX. SI RES PROSPERE CESSERIT, DE CONSUMMANDIS

8

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

8 Miltiades, cum ingentem Persarum multitudinem apud Marathona fudisset, Athenienses circa gratulationem morantis compulit, ut festinarent ad opem urbi ferendam, quam classis Persarum petebat; cumque praecucurrisset implessetque moenia armatis, Persae, rati ingentem numerum esse Atheniensium et alio milite apud Marathona pugnatum, alium pro muris suis opponi, circumactis extemplo navibus Asiam repetierunt.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License