Sextus Iulius Frontinus: Omnia quae extant opera
Sextus Iulius Frontinus
Strategemata

Liber Secundus

IX. SI RES PROSPERE CESSERIT, DE CONSUMMANDIS

10

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

10 Cimon, dux Atheniensium, victa classe Persarum apud insulam Cypron, milites suos captivis armis induit et eisdem barbarorum navibus ad hostem navigavit in Pamphyliam apud flumen Eurymedonta. Persae, qui et navigia et habitum superstantium agnoscerent, nihil caverunt. Subito itaque oppressi eodem die et navali et pedestri proelio victi sunt.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License