IntraText Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library | Search |
4 Antipater, conspecto Peloponesiorum exercitu, qui audita morte Alexandri ad infestandum imperium eius confluxerant, dissimulans scire se, qua mente venissent, gratias his egit, quod ad auxilium ferendum Alexandro adversus Lacedaemonios convenissent, adiecitque id se regi scripturum, ceterum ipsos, quia sibi opera eorum in praesentia non esset necessaria, abirent domos, hortatus est, et hac adseveratione periculum, quod ex novitate rerum imminebat, discussit.