Sextus Iulius Frontinus: Omnia quae extant opera
Sextus Iulius Frontinus
Strategemata

Liber Secundus

XI. DE DUBIORUM ANIMIS IN FIDE RETINENDIS

5

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

5 Scipio Africanus in Hispania, cum inter captivas eximiae formae virgo nubilis [alias et nobilis] ad eum perducta esset omniumque oculos in se converteret, summa custodia habitam sponso nomine Alicio reddidit insuperque aurum, quod parentes eius redempturi captivam donum Scipioni attulerant, eidem sponso pro nuptiali munere dedit. Qua multiplici magnificentia universa gens victa imperio populi Romani accessit.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License