Sextus Iulius Frontinus: Omnia quae extant opera
Sextus Iulius Frontinus
Strategemata

Liber Secundus

XII. QUAE FACIENDA SINT PRO CASTRORUM DEFENSIONE, SI SATIS FIDUCIAE IN PRAESENTIBUS COPIIS NON HABEAMUS

3

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

3 Chares, dux Atheniensium, cum exspectaret auxilia et vereretur, ne interea contemptu praesentis paucitatis hostes castra eius oppugnarent, complures ex eis quos habebat per aversam partem nocte emissos iussit, qua praecipue conspicui forent hostibus, redire in castra et accedentium novarum virium speciem praebere; atque ita simulatis auxiliis tutus est, donec instrueretur exspectatis.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License