Sextus Iulius Frontinus: Omnia quae extant opera
Sextus Iulius Frontinus
Opuscula rerum rusticarum

DE ARTE MENSORIA

6

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Cultellandi ratio quae sit, saepe quaeritur, cu<m> pr<o>[p>ensi soli spatium consummamus, ut illam clivorum inaequalitatem planam esse cogamus, dum mensurae lateribus inseruimus; [cultellamus ergo agrum eminentiorem et ad planitia<e> redigimus aequalitatem]. Hanc nobis ipsa seminum natura monstravit: <n>o<n> enim illa soli inaequalitas re<cte> colligi poterit, nisi quod e terra quidquid nascitur in aere rectum ex[t]istit et illam terrae obliquitatem crescendo adterit, nec maiorem numerum occupat quam si ex plano nascatur.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License