Sextus Iulius Frontinus: Omnia quae extant opera
Sextus Iulius Frontinus
Strategemata

Liber Secundus

XII. QUAE FACIENDA SINT PRO CASTRORUM DEFENSIONE, SI SATIS FIDUCIAE IN PRAESENTIBUS COPIIS NON HABEAMUS

4

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

4 Iphicrates Atheniensis, cum campestribus locis castra haberet explorassetque Thracas ex collibus, per quos unus erat descensus, nocte ad diripienda castra venturos, clam eduxit exercitum et in utraque viae latera, per quam transituri Thraces erant, distributum conlocavit; hostemque decurrentem in castra, in quibus multi ignes per paucorum curam instituti speciem manentis ibi multitudinis servabant, a lateribus adortus oppressit.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License