Sextus Iulius Frontinus: Omnia quae extant opera
Sextus Iulius Frontinus
Strategemata

Liber Tertius

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Liber Tertius

Si priores libri responderunt titulis suis et lectorem hucusque cum attentione perduxerunt, edam nunc circa oppugnationes urbium defensionesque STRATEGEMATA. Nec morabor ulla praelocutione, prius traditurus quae oppugnandis urbibus usui sunt, tum quae obsessos instruere possint.

Depositis autem operibus et machinamentis, quorum expleta iam pridem inventione nullam video ultra artium materiam, has circa expugnationem species STRATEGEMATON fecimus:

I.

De repentino impetu.

II.

De fallendis his, qui obsidebuntur.

III.

De eliciendis ad proditionem.

IV.

Per quae hostes ad inopiam redigantur.

V.

Quemadmodum persuadeatur, obsidionem permansuram.

VI.

De districtione praesidiorum hostilium.

VII.

De fluminum derivatione et vitiatione aquarum.

VIII.

De iniciendo obsessis pavore.

IX.

De irruptione ex diversa parte, quam exspectabimur.

X.

De insidiis, per quas eliciantur obsessi.

XI.

De simulatione regressus.

Ex contrario circa tutelam obsessorum:

XII.

De excitanda cura suorum.

XIII.

De emittendo et recipiendo nuntio.

XIV.

De introducendis auxiliis et commeatibus suggerendis.

XV.

Quemadmodum efficiatur, ut abundare videantur, quae deerunt.

XVI.

Qua ratione proditoribus et transfugis occurratur.

XVII.

De eruptionibus.

XVIII.

De constantia obsessorum.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License