Sextus Iulius Frontinus: Omnia quae extant opera
Sextus Iulius Frontinus
Strategemata

Liber Tertius

II. DE FALLENDIS HIS QUI OBSIDEBUNTUR

1

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

II. DE FALLENDIS HIS QUI OBSIDEBUNTUR

1 Domitius Calvinus, cum obsideret Lueriam, oppidum Ligurum, non tantum situ et operibus, verum etiam propugnatorum praestantia tutum, circumire muros frequenter omnibus copiis instituit easdemque reducere in castra. Qua consuetudine inductis ita oppidanis, ut crederent exercitationis id gratia facere Romanum, et ob hoc nihil ab eo conatu caventibus, morem illum obambulandi in subitum direxit impetum occupatisque moenibus expressit, ut se ipsos dederent oppidani.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License