Sextus Iulius Frontinus: Omnia quae extant opera
Sextus Iulius Frontinus
Strategemata

Liber Tertius

II. DE FALLENDIS HIS QUI OBSIDEBUNTUR

10

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

10 Thebani, cum portum Sicyoniorum nulla vi redigere in potestatem suam possent, navem ingentem armatis compleverunt, exposita super merce, ut negotiatorum specie fallerent. Ab ea deinde parte murorum, quae longissime remota erat a mari, paucos disposuerunt, cum quibus e nave quidam egressi inermes simulata rixa concurrerent. Sicyoniis ad dirimendum id iurgium advocatis, Thebanae naves et portum vacantem et urbem occupaverunt.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License