Sextus Iulius Frontinus: Omnia quae extant opera
Sextus Iulius Frontinus
Strategemata

Liber Tertius

III. DE ELICIENDIS AD PRODITIONEM

6

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

6 Hannibal apud Tarentum, quae a praesidio Romano duce Livio tenebatur, Cononeum quendam Tarentinum, quem ad proditionem sollicitaverat, eiusmodi fallacia instruxit, ut ille per causam venandi noctu procederet, quasi id per hostem interdiu non liceret. Egresso ipsi apros subministrabant, quos ille tamquam ex captura Livio offerret; idque cum saepius factum esset et ideo minus observaretur, quadam nocte Hannibal venatorum habitu Poenos comitibus eius immiscuit. Qui cum onusti venatione, quam ferebant, recepti essent a custodibus, protinus eos adorti occiderunt. Tum fracta porta admissus cum exercitu Hannibal omnes Romanos interfecit, exceptis his, qui in arcem profugerant.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License