IntraText Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library | Search |
6 Phalaris Agrigentinus, cum quaedam loca munitione tuta in Sicilia oppugnaret, simulato foedere frumenta, quae residua habere se dicebat, apud eos deposuit; deinde data opera, ut camerae tectorum, in quibus id conferebatur, rescissae pluviam reciperent, [id] fiducia conditi commeatus proprio tritico abusos initio aestatis adgressus inopia compulit ad deditionem.