Sextus Iulius Frontinus: Omnia quae extant opera
Sextus Iulius Frontinus
Strategemata

Liber Tertius

V. QUEMADMODUM PERSUADEATUR OBSIDIONEM PERMANSURAM

1

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

V. QUEMADMODUM PERSUADEATUR OBSIDIONEM PERMANSURAM

1 Clearchus Lacedaemonius, exploratum habens Thracas omnia victui necessaria in montes comportasse unaque spe sustentari, quod crederent eum commeatus inopia recessurum, per id tempus, quo legatos eorum venturos opinabatur, aliquem ex captivis in conspectu iussit occidi et membratim tamquam alimenti causa in contubernia distribui. Thraces nihil non facturum perseverantiae causa eum credentes, qui tam detestabiles epulas sustinuisset experiri, in deditionem venerunt.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License