Sextus Iulius Frontinus: Omnia quae extant opera
Sextus Iulius Frontinus
Strategemata

Liber Tertius

VI. DE DISTRICTIONE PRAESIDIORUM HOSTIUM

4

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

4 Cornelius Rufinus consul, cum aliquanto tempore Crotona oppidum frustra obsedisset, quod inexpugnabile faciebat assumpta in praesidium Lucanorum manus, simulavit se coepto desistere. Captivum deinde magno praemio sollicitatum misit Crotona, qui tamquam ex custodia effugisset, persuasit discessisse Romanos. Id verum Crotonienses arbitrati dimisere auxilia destitutique propugnatoribus inopinati et invalidi capti sunt.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License