Sextus Iulius Frontinus: Omnia quae extant opera
Sextus Iulius Frontinus
Strategemata

Liber Tertius

VI. DE DISTRICTIONE PRAESIDIORUM HOSTIUM

6

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

6 Alcibiades in Sicilia, cum Syracusanos capere vellet, ex Catiniensibus, apud quos tum exercitum continebat, quendam exploratae sollertiae submisit ad Syracusanos. Is in publicum consilium introductus persuasit infestissimos esse Catinienses Atheniensibus et, si adiuvarentur a Syracusanis, futurum, ut opprimerent eos et Alcibiadem; qua re adducti Syracusani universis viribus Catinam petituri processerunt, relicta ipsorum urbe, quam a tergo adortus Alcibiades ac desolatam, ut speraverat, afflixit.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License