Sextus Iulius Frontinus: Omnia quae extant opera
Sextus Iulius Frontinus
Strategemata

Liber Tertius

VIII. DE INICIENDO OBSESSIS PAVORE

3

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

3 Cyrus, Persarum rex, incluso Sardibus Croeso, qua praeruptus mons nullum aditum praestabat ad moenia, malos exaequantis altitudinem iugi subrexit, quibus simulacra hominum armata Persici habitus imposuerat, noctuque eos monti admovit. Tum prima luce ex altera parte muros adgressus. Ubi orto sole simulacra illa armatorum referentia habitum refulserunt, oppidani captam urbem a tergo credentes et ob hoc in fugam dilapsi victoriam hostibus concesserunt.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License