Sextus Iulius Frontinus: Omnia quae extant opera
Sextus Iulius Frontinus
Strategemata

Liber Tertius

X. DE DISPONENDIS INSIDIIS, IN QUAS ELICIANTUR OBSESSI

5

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

5 Himilco Carthaginiensis apud Agrigentum iuxta oppidum partem copiarum in insidiis posuit praecepitque his, ut, cum processissent oppidani, ligna umida incenderent. Deinde cum reliqua parte exercitus luce ad eliciendos hostes progressus simulata fuga persequentis oppidanos longius cedendo protraxit. Insidiatores prope moenia imperatum ignem acervis subiecerunt; unde obortum contemplati fumum Agrigentini incensam civitatem suam existimaverunt, defendendaeque eius gratia dum trepide recurrunt, obviis eis qui insidiati iuxta muros erant et a tergo instantibus quos persecuti fuerant, in medio trucidati sunt.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License