Sextus Iulius Frontinus: Omnia quae extant opera
Sextus Iulius Frontinus
Strategemata

Liber Tertius

XI. DE SIMULATIONE REGRESSUS

5

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

5 Epaminondas Mantineae, cum Lacedaemonios in subsidium hosti venisse animadverteret, ratus posse Lacedaemonem occupari, si clam illo profectus esset, nocte crebros ignes fieri iussit, ut specie remanendi occultaret profectionem. Sed a transfuga proditus, assecuto exercitu Lacedaemoniorum, itinere quidem, quo Spartam petebat, destitit, idem tamen consilium convertit ad Mantinienses; aeque enim ignibus factis Lacedaemonios, quasi maneret, frustratus per quadraginta milia passuum revertit Mantiniam eamque auxilio destitutam occupavit. Ex Contrario circa Tutelam Obsessorum


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License