Sextus Iulius Frontinus: Omnia quae extant opera
Sextus Iulius Frontinus
Strategemata

Liber Tertius

XII. DE EXCITANDA CURA SUORUM

1

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

XII. DE EXCITANDA CURA SUORUM

1 Alcibiades, dux Atheniensium, civitate sua a Lacedaemoniis obsessa, veritus neglegentiam vigilum denuntiavit his qui in stationibus erant, observarent lumen, quod nocte ostenturus esset ex arce, et ad conspectum eius ipsi quoque lumina attollerent; in quo munere qui cessasset, poenam passurum. Dum sollicite exspectatur signum ducis, pervigilatum ab omnibus et suspectae noctis periculum evitatum est.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License