Sextus Iulius Frontinus: Omnia quae extant opera
Sextus Iulius Frontinus
Strategemata

Liber Tertius

XIII. DE EMITTENDO ET RECIPIENDO NUNTIO

6

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

6 L. Lucullus, Cyzicenos obsessos a Mithridate ut certiores adventus sui faceret, cum praesidiis hostium teneretur introitus urbis, qui unus et angustus ponte modico insulam continenti iungit, militem e suis nandi et nauticae artis peritum iussit insidentem duobus inflatis utribus litteras insutas habentibus, quos ab inferiore parte duabus regulis inter se distantibus commiserat, ire septem milium passuum traiectum. Quod ita perite gregalis fecit, ut cruribus velut gubernaculis dimissis cursum dirigeret et procul visentis, qui in statione erant, marinae specie beluae deciperet.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License