Sextus Iulius Frontinus: Omnia quae extant opera
Sextus Iulius Frontinus
Strategemata

Liber Tertius

XV. QUEMADMODUM EFFICIATUR UT ABUNDARE VIDEANTUR QUAE DEERUNT

6

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

7 Thrasybulus, dux Milesiorum, cum longa obsidione milites sui angerentur ab Halyatte, qui sperabat eos ad deditionem fame posse compelli, sub adventum legatorum Halyattis frumentum omne in forum compelli iussit et conviviis sub id tempus institutis per totam urbem epulas praestitit; atque ita persuasit hosti superesse ipsis copias, quibus diuturnam sustinerent obsidionem.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License