Sextus Iulius Frontinus: Omnia quae extant opera
Sextus Iulius Frontinus
Strategemata

Liber Tertius

XVI. QUA RATIONE PRODITORIBUS ET TRANSFUGIS OCCURRATUR

1

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

XVI. QUA RATIONE PRODITORIBUS ET TRANSFUGIS OCCURRATUR

1 Claudius Marcellus, cognito consilio L. Bantii Nolani, qui corrumpere ad defectionem populares studebat et Hannibali gratificabatur, quod illius beneficio curatus inter Cannenses saucius et ex captivitate remissus ad suos erat, quia interficere eum, ne supplicio eius reliquos concitaret Nolanos, non audebat, arcessitum ad se allocutus est, dicens fortissimum militem eum esse, quod antea ignorasset, hortatusque est, ut secum moraretur, et super verborum honorem equo quoque donavit. Qua benignitate non illius tantum fidem, sed etiam popularium, quae ex illo pendebat, sibi obligavit.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License