Sextus Iulius Frontinus: Omnia quae extant opera
Sextus Iulius Frontinus
Strategemata

Liber Tertius

XVI. QUA RATIONE PRODITORIBUS ET TRANSFUGIS OCCURRATUR

2

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

2 Hamilcar, dux Poenorum, cum frequenter auxiliares Galli ad Romanos transirent et iam ex consuetudine ut socii exciperentur, fidissimos subornavit ad simulandam transitionem, qui Romanos excipiendorum causa eorum progressos ceciderunt. Quae sollertia Hamilcari non tantum ad praesentem profuit successum, sed in posterum praestitit, ut Romanis veri quoque transfugae forent suspecti.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License