Sextus Iulius Frontinus: Omnia quae extant opera
Sextus Iulius Frontinus
Strategemata

Liber Tertius

XVII. DE ERUPTIONIBUS

7

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

7 Titurius Sabinus adversus Gallorum amplum exercitum continendo militem intra munimenta praestitit eis suspicionem metuentis. Cuius augendae causa perfugam misit, qui affirmaret exercitum Romanum in desperatione esse ac de fuga cogitare. Barbari oblata victoriae spe concitati lignis sarmentisque se oneraverunt, quibus fossas complerent, ingentique cursu castra nostra in colle posita petiverunt. Unde in eos Titurius universas immisit copias multisque Gallorum caesis plurimos in deditionem accepit.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License