Sextus Iulius Frontinus: Omnia quae extant opera
Sextus Iulius Frontinus
Opuscula rerum rusticarum

DE LIMITIBUS

5

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Haec vocabula in lege, quae est in agro Uritano in Gallia, item in quibusdam locis adhuc permanere dicuntur. Limites autem appellati transvers<i> s<unt> a limo, [id est] antiquo verbo [transgressa]; a quo dicunt poetae "limis oculis"; item limum cinctum, quod purpuram transversam habeat, <e>t limina ostiorum. Alii et prorsos et transversos dicunt limites a limi<n>ibus, quod per eos in agro intro et foras eatur. Hi ab incolis variis ac dissimilibus vocabulis a caeli regione aut a loci natura sunt cognominati: in alio loco sicut in Umbria circa Fanum Fortunae, qui ad mare spectant maritimos appellant, alibi qui ad monte<m> montanos.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License