Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Annaeus Florus
Epitome de Tito Livio

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-2-

 

Aut quid adeo fidem superet, quam si principia belli cum exitu conferantur? Victor primo proelio Pyrrhus tota tremente Campania Lirim Fregellasque populatus, prope captam urbem a Praenestina arce prospexit et a vicesimo lapide oculos trepidae civitatis fumo ac pulvere inplevit. Eodem postea bis exuto castris, bis saucio et in Graeciam suam trans mare ac terras fugato, pax et quies et tanta de opulentissimis tot gentibus spolia, ut victoriam suam Roma non caperet. Nec enim temere ullus pulchrior in urbem aut speciosior triumphus intravit. Ante hunc diem nihil praeter pecora Volscorum, greges Sabinorum, carpenta Gallorum, fracta Samnitium arma vidisses: tum si captivos aspiceres, Molossi, Thessali, Macedones, Bruttius, Apulus atque Lucanus; si pompam, aurum, purpura, signa tabulae Tarentinaeque deliciae. Sed nihil libentius populus Romanus aspexit quam illas, quam timuerat cum turribus suis beluas, quae non sine sensu captivitatis submissis cervicibus victores equos sequebantur.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL