Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Annaeus Florus
Epitome de Tito Livio

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-11-

 

Nihil actum erat tanta virtute, tanto favore etiam deorum, si quidem ab Hispania Hasdrubal frater Hannibalis cum exercitu novo, novis viribus, nova belli mole veniebat. Actum erat procul dubio si vir ille se cum fratre iunxisset. Sed hunc quoque, tantum quod ab Alpe descenderat, apud Metaurum castra metantem Claudius Nero cum Livio Salinatore debellat. Nero in ultimo Italiae angulo submovebat Hannibalem, Livius in diversissimam partem, id est in ipsas nascentis Italiae fauces signa converterat. Tanto, id est omni qua longissima Italia, solo interiacente, quo consilio, qua celeritate consules castra coniunxerint inopinatumque hostem conlatis signis oppresserint, neque in fieri Hannibal senserit, difficile dictu est. Certe Hannibal re cognita cum proiectum fratris caput ad sua castra vidisset, «agnosco», inquit, «infelicitatem Carthaginis». Haec fuit illius viri non sine praesagio quodam fati inminentis prima confessio. Iam certium erat Hannibalem etiam ipsius confessione posse vinci: sed tot rerum prosperarum fiducia plenus populus Romanus magni aestimabat asperrimum hostem in sua Africa debellare. Duce igitur Scipione in ipsam Africam tota mole conversus imitari coepit Hannibalem et Italiae suae clades in Africa vindicare. Quas ille, dii boni, Hasdrubalis copias fudit, quos Syphacis Numidici regis equitatus! Quae quantae utriusque castra facibus inlatis una nocte delevit! Denique iam non a tertio lapide, sed ipsas Carthaginis portas obsidione quatiebat. Sic factum ut haerentem atque incubantem Italiae extorqueret Hannibalem. Non fuit maior sub imperio Romano dies quam ille, cum duo omnium et ante te postea ducum maxime duces, ille Italiae, hic Hispaniae victor, conlatis comminus signis direxere aciem. Sed et conloquium fuit inter ipsos de legibus pacis: steterunt diu mutua admiratione defixi. Ubi de pace non convenit, signa cecinere. Constat utriusque confessione nec melius instrui aciem nec acrius potuisse pugnari, hoc Scipio de Hannibalis, Hannibal de Scipionis exercitu praedicaverunt. Sed tamen Hannibal cessit, praemiumque victoriae Africa fuit et secutus Africam statim terrarum orbis.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL