Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Annaeus Florus
Epitome de Tito Livio

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

28 - Bellum Macedonicum secundum

 

-1-

 

Dum aliae aliaeque gentes Syriaci belli secuntur ruinam, Macedonia rursus se erexit. Fortissimum populum memoria et recordatio suae nobilitatis agitabat, et successerant Philippo filius Perses, qui semel in perpetuum victam esse Macedoniam non putabat ex gentis dignitate. Multo vehementius sub hoc Macedones quam sub patre consurgunt. Quippe Thracas in vires suas traxerant, atque ita industriam Macedonum viribus Thracum, ferociam Thracum disciplina Macedonica temperavere. Accessit his consilium ducis, qui situm regionum suarum a summo spectaculo Haemo positis per abrupta castris ita Macedoniam suam armis ferroque vallaverat, ut non reliquisse aditum nisi a caelo venturis hostibus videretur. Tamen Marcio Philippo consule eam provinciam ingressus populus Romanus, exploratis diligenter accessibus per Ascurida paludem Perrhaebosque tumulos illa volucribus quoque, ut videbantur, invia accessit regemque securum et nihil tale metuentem subita belli inruptione deprehendit. Cuius tanta trepidatio fuit, ut pecuniam omnem in mare iusserit mergi ne periret, classem cremari ne incenderetur. Paulo consule cum maiora et crebriora essent inposita praesidia, per alias Macedonia deprensa est, summa quidem arte et industria ducis, cum alia eminatus alia inrepsisset. Cuius adventus ipse adeo terribilis regi fuit, ut interesse non auderet, sed gerenda ducibus bella mandaverit. Absens ergo victus fugit in maria insulamque Samothracen, fretus celebri religione, quasi templa et arae possent defendere, quem nec montes sui nec arma potuissent. Nemo regum divitius amissae fortunae conscientiam retinuit. Supplex cum scriberet ad imperatorem ab illo quo confugerat templo nomenque epistolae notaret suum, regem addidit. Sed nec reverentior captae maiestatis alius Paulo fuit. Cum in conspectum venisset hostis, in tribunali recepit et conviviis adhibuit liberosque admovit suos ut fortunam, cui tantum liceret, reverentur. Inter pulcherrimos hunc quoque populo Romanus de Macedonia duxit ac vidit triumphum; quippe cuius spectaculo triduum inpleverit. Primus dies signa tabulasque, sequens arma pecuniam transvexit, tertius captivos ipsumque regem adtonitum adhuc tamquam subito malo et stupentem. Sed multo prius gaudium victoriae populus Romanus quam epistolis victoris praeceperat. Quippe eodem die quo victus est Perses in Macedonia, Romae cognitum est: duo iuvenes candidis equis apud Iuturnae lacum pulverem et cruorem abluebant. Hi nuntiavere. Castorem et Pollucem fuisse creditum volgo, quod gemini fuissent; interfuisse bello, quod sanguine maderent; a Macedonia venire, quod adhuc anhelarent.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL