Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Lucius Annaeus Florus Epitome de Tito Livio IntraText CT - Text |
Tertium cum Africa bellum et tempore exiguum - nam quadriennio raptum est - et in comparatione priorum minimum labore - non enim tam cum viris quam cum ipsa urbe pugnatum est - sed plane maximum eventu: quippe tamen Carthago finita est. Atquin si quis trium temporum momenta consideret primo commissum est bellum, profligatum secundo, tertio vero confectum. Sed huius causa belli, quod contra foederis legem adversus Numidas quidem, sed parassent classem et exercitum. Frequens autem Masinissa finis territabat; sed huic ut bono socioque regi favebatur. Cum de bello sederet, de belli fine tractatum est. Cato inexpiabili odio delendam esse Carthaginem, et cum de alio consuleretur, pronuntiabat, Scipio Nasica servandam, ne metu ablato aemulae urbis luxuriari felicitas urbis inciperet; medium senatus elegit, ut urbs tantum loco moverentur. Nihil enim speciosus videbatur quam esse Carthaginem, quae non timeretur. Igitur Manilio Censorinoque consulibus populus Romanus adgressus Carthaginem spe pacis iniecta traditam a volentibus classem sub ipso ore urbis incendit. Tum evocatis principibus, si salvi esse vellent, ut migrarent finibus imperavit. Quod pro rei atrocitate adeo movit iras, ut extrema mallent. Comploratum igitur publice statim et pari voce clamatum est «ad arma!» seditque sententia, quoquo modo rebellandum; non quia iam spes ulla superesset, sed quia patriam suam mallent hostium quam suis manibus everti. Qui rebellantium fuerit furor, vel hinc intellegi pote est, quod in usum novae classis tecta domuum resciderunt; in armorum officinas aurum et argentum pro aere ferroque conflatum est, in tormentorum vincula matronae crinis suos contulerunt. Mancino deinde consule, terra marique fervebat obsidio. Operti portus, nudatus et primum et sequens, iam et tertius murus, cum tamen Byrsa, quod nomen arci fuit, quasi altera civitas resistebat. Quamvis profligato urbis excidio, tamen fatale Africae nomen Scipionum videbatur. Igitur in alium Scipionem conversa res publica finem belli reposcebat. Hunc Paulo Macedonico procreatum Africani illius magni filius in decus gentis adsumpserat, hoc scilicet fato, ut quam urbem concusserant avus, nepos eius everteret. Sed quem ad modum maxime mortiferi morsus solent esse morientium bestiarum, sic plus negoti fuit cum semiruta Carthagine quam cum integra. Compulsis in unam arcem hostibus portum quoque mari Romanus obstruxerat. Illi autem sibi portum ab alia urbis parte foderunt, nec ut fugerent; sed qua nemo illos nec evadere posse credebat, inde quasi enata subito classis erupit, cum interim iam diebus, iam noctibus nova aliqua moles, nova machina, nova perditorum hominum manus quasi ex obruto incendio subita de cineribus flamma prodibat. Deploratis novissime rebus triginta sex milia virorum se dediderunt, quo minus credat, duce Hasdrubale. Quanto fortius femina et uxor ducis! Quae comprehensis duobus liberis a culmine se domus in medium misit incendium, imitata reginam quae Carthaginem condidit. Quanta urbs deleta sit, ut de ceteris taceam, vel ignium mora probari potest. Quippe per continuos decem et septem dies vix potuit incendium exstingui quod domibus ac templis suis sponte hostes inmiserant; ut, quatenus urbs eripi Romanis non poterat triumphis arderet.