Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Lucius Annaeus Florus Epitome de Tito Livio IntraText CT - Text |
Sed tota certaminum moles cum Lusitanis fuit et Numantinis. Nec inmerito. Quippe solis gentium Hispaniae duces contigerunt. Fuisset et cum omnibus Celtiberis, nisi dux illius motus initio belli vi oppressus esset, summus vir aestu et audacia, si processisset, Olyndicus, qui hastam argenteam quatiens quasi caelo missam vaticinanti similis omnium in se mentes converterat. Sed cum pari temeritate sub nocte castra consulis adisset, iuxta tentorium ipsum pilo vigilis exceptus est. Ceterum Lusitanos Viriatus erexit, vir calliditatis acerrimae, qui ex venatore latro, ex latrone subito dux atque imperator et, si fortuna cessisset, Hispaniae Romulus, non contentus libertatem suorum defendere, per quattuordecim annos omnia citra ultraque Hiberum et Tagum igni ferroque populatus, castra etiam praetorum et praesidia adgressus, Claudium Unimanum paene ad internecionem exercitus cecidisset et insignia trabeis et fascibus nostris quae ceperat in montibus suis tropaea fixisset. Tandem eum Fabius Maximus consul oppresserat; sed a successore Popilio violata victoria est: quippe qui conficiendae rei cupidus, fractum ducem et extrema deditionis agitantem per fraudem et insidias et domesticos percussores adgressus, hanc hosti gloriam dedit, ut videretur aliter unici non potuisse.