Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Annaeus Florus
Epitome de Tito Livio

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

34 - Bellum Numantinum

 

-1-

 

Numantia quantum Carthaginis, Capuae, Corinthi opibus inferior, ita virtutis nomine et honore per omnibus, summumque, si viro aestimes, Hispaniae decus. Quippe quae sine muro, sine turribus, modice edito in tumulo apud flumen sita, quattuor milibus Celtiberorum quadraginta exercitum per annos undecim sola sustinuit, nec sustinuit modo, sed saevius aliquanto perculit pudendisque foederibus adfectis. Novissime, cum invictam esse constaret, opus fuit eo qui Carthaginem everterat.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL