Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Lucius Annaeus Florus Epitome de Tito Livio IntraText CT - Text |
Cimbri, Teutoni atque Tigurini ab extremis Galliae profugi, cum terras eorum inundasset Oceanus, novas sedes toto orbe quaerebant, exclusisque et Gallia et Hispania cum in Italiam demigrarent, misere legatos in castra Silani, inde ad senatum, petentes ut Martius populus aliquid sibi terrae daret quasi stipendium, ceterum ut vellet manibus atque armis suis uteretur. Sed quas daret terras populos Romanus agrariis legibus intra se dimicaturus? Repulsi igitur, quod nequiverant precibus, armis petere coeperunt. Sed nec primum impetum barbarorum Silanus, nec secundum Mallius, nec tertium Caepio sustinere potuerunt; omnes fugati, exuti castris. Actum erat, nisi Marius illi saeculo contigisset.