Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Annaeus Florus
Epitome de Tito Livio

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-3-

 

Primis statim impetus belli Bithyniam rapuit, Asia inde pari terrore correpta est, nec cunctanter ad regem ab urbibus nostris populisque descitum est. Aderat, instabat, saevitia quasi virtute utebatur. Nam quid atrocius uno eius edicto, cum omnes qui in Asia forent Romanae civitatis homines interfici iussit? Tum quidem domus templa et arae, humana omnia atque divina iura violata sunt. Sed hic terror Asiae Europam quoque regi aperiebat. Itaque missis Archelao Neoptolemoque praefectis, excepta Rhodo, quae pro nobis firmius stetit, ceterae Cyclades, Delos, Euboea et ipsum Graeciae decus Athenae tenebantur. Italiam iam ipsamque urbem Romam regius terror adflabat. Itaque L. Sulla festinat, vir armis optimus, parique violentia ruentem ulterius hostem quadam quasi manu reppulit. Primumque Athenas urbem - quis crederet? - frugum parentem, obsidione ac fame ad humanos cibos compulit; mox subrutus Piraei portus sex aut amplius muris cinctus. Postquam domuerat ingratissimos hominum, tamen, ut ipse dixit, in honorem mortuorum sacris suis famaeque donavit. Mox cum Euboea atque Boeotia praesidia regis dispulisset, omnis copias uno apud Chaeroniam, apud Orchomenon altero bello dissipavit, statimque in Asiam transgressus ipsum opprimit. Et debellatum foret, nis de Mithridate triumphare cito quam vero maluisset. Ac tum quidem hunc Asiae statum Sulla dederat: ictum cum Ponticis foedus, recepit Bithyniam a rege Nicomedes, Ariobarzanes Cappadociam: Asia rursus nostra, ut coeperat, Mithridates tantum repulsus. Itaque non fregit ea res Ponticos, sed incendit. Quippe rex Asia et Europa quodam modo inescatus non iam alienam, sed, quia amiserat, quasi raptam belli iure repetebat. Igitur ut exstincta parum fideliter incendia maiore flamma reviviscunt, ita ille de integro, auctis maiorem in modum copiis, tota denique regni sui mole in Asiam rursus mari terra fluminibusque veniebat.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL