Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Lucius Annaeus Florus Epitome de Tito Livio IntraText CT - Text |
Interim dum populus Romanus per diversa terrarum districtus est, Cilices invaserat maria sublatisque commerciis, rupto foedere generis humani, sic maria bello quasi tempestate praecluserant. Audaciam perditis furiosisque latronibus dabat inquieta Mithridaticis proeliis Asia, dum sub alieni belli tumultu exterique regis invidia inpune grassantur. Ac primum dum Isidoro contenti proximo mari Cretam inter atque Cyrenas et Achaiam sinumque Maleum, quod a spoliis aureum ipsi vocavere, latrocinabantur. Missusque in eos Publius Servilius, quamvis leves et fugaces myoparonas gravi et Martia classe turbaret, non incruenta victoria superat. Sed nec mari submovisse contentus, validissimas urbes eorum et diutina praeda abundantes, Phaselin et Olympon evertit Isaurosque ipsam arcem Ciliciae, unde conscius sibi magni laboris Isaurici cognomen adamavit. Non ideo tamen tot cladibus domiti terra se continere potuerunt; sed ut quaedam animalia, quibus aquam terramque incolendi gemina natura est, sub ipso hostis recessu inpatientes soli in aquas suas resiluerunt, et aliquando latius quam prius Siciliae quoque litora et Campaniam nostram subito adventu terrere voluerunt. Sic Cilix dignus victoria Pompei visus est et Mithridaticae provinciae facta accessio. Ille dispersam toto mari pestem semel et in perpetuum volens exstinguere divino quodam adparatu adgressus est. Quippe classibus et suis et socialibus Rhodiorum abundaret, pluribus legatis atque praefectis utraque Ponti et Oceani ora complexus est. Gellius Tusco mari inpositus, Plotius Siculo; Atilius Ligusticum sinum, Pomponius Gallicum obsedit, Torquatus Balearicum, Tiberius Nero Gaditanum fretum, qua primum maris nostri limen aperitur, Libycum Lentulus Marcellinus, Aegyptium Pompei iuvenes, Hadriaticum Varro Terentius, Aegaeum et Ponticum et Pamphylium Metellus, Asiaticum Caepio; ipsas Propontidos fauces Porcius Cato sic obsitis navibus quasi portam obseravit. Sic per omnis aequoris portus, sinus, latebras, recessus, promunturia, freta, paeninsulas quidquid piratarum fuit quadam indagine inclusum et oppressum est. Ipse Pompeius in originem fontemque belli Ciliciam. Nec hostes detrectavere certamen. Non ex fiducia, sed quia oppressi erant, ausi videbantur; sed nihil tamen amplius, quam ut ad primum ictum concurrerent. Mox ubi circumfusa undique rostra viderunt, abiectis statim telis remisque plausu undique pari, quod supplicantium signum fuit, vitam petierunt. Non alia tam incruenta victoria usi umquam sumus; sed nec fidelior in posterum reperta gens ulla est. Idque prospectum singulari consilio ducis, qui maritimum genus a conspectu longe removit maris et mediterraneis agris quasi obligavit, eodemque tempore et usum maris navibus recuperaverit et terrae homines suos reddidit. Quid prius in hac mirere victoria? Velocitatem, quod quadragensimo die parta est? an felicitatem, quod ne una quidem navis amissa est? an vero perpetuitatem, quod amplius piratae non fuerunt?