Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Lucius Annaeus Florus Epitome de Tito Livio IntraText CT - Text |
Creticum bellum, si vera volumus, nos fecimus sola vincendi nobilem insulam cupiditate. Favisse Mithridati videbatur: hoc placuit armis vindicare. Primus invasit insulam Marcus Antonius, cum ingenti quidem victoriae spe atque fiducia, adeo ut pluris catenas in navibus quam arma portaret. Dedit itaque poenas vecordiae. Nan plerasque naves intercepere hostes, captivaque corpora religantes velis ac funibus suspendere, ac sic velificantes triumphantium in modum Cretes portibus suis adremigaverunt. Metellus deinde totam insulam igni ferroque populatus intra castella et urbes redegit, Cnoson, Eleuthernas et, ut Graeci dicere solent, urbium matrem, Cydoneam; adeoque saeve in captivos consulebatur, ut veneno se plerique conficerent, alii deditionem suam ad Pompeium absentem mitteret. Et cum ille res in Asia gerens, eo quoque praefectum misisset Antonium, in aliena provincia inritus fuit, eoque infestior Metellus in hostes vis victoris exercuit, victisque Lasthene et Panare, Cydoneae ducibus, victor redit. Nec quidquam tamen amplius de tam famosa victoria quam cognomen Creticum reportavit.