Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Lucius Annaeus Florus Epitome de Tito Livio IntraText CT - Text |
Quatenus Metelli Macedonici domus bellicis agnominibus adsueverat, altero et liberis eius Cretico facto mora non fuit quin alter quoque Balearicus vocaretur. Baleares per id tempus insulae piratica rabie maria corruperat. Homines feros atque silvestris mireris ausos a scopulis suis saltem maria prospicere. Ascendere etiam inconditas rates et praeternavigantes subinde inopinato impetu terruere. Sed cum unientem ab alto Romanam classem prospexissent, praedam putantes, ausi etiam occurrere, et primo impetu ingenti lapidum saxorumque nimbo classem operuerunt. Tribus quisque fundis proeliantur. Certos esse quis miretur ictus, cum haec sola genti arma sint, id unum ab infantia studium?