Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Annaeus Florus
Epitome de Tito Livio

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

4 - Seditio Apuleiana

 

-1-

 

Nihilo minus Apuleius Saturnius Gracchanas adserere leges non destitit. Tantum animorum viro Marius dabat, qui nobilitati semper inimicus, consulatu suo praeterea confisus ... *** Occiso palam comitiis A. Ninnio competitore tribunatus subrogare conatus est in eius locum C. Gracchum, hominem sine tribu, sine notores, sine nomine; sed subdito titulo in familiam ipse se adoptabat. Cum tot tantisque ludibriis exsultaret inpune, rogandis Gracchorum legibus ita vehementer incubuit, ut senatum quoque cogeret in verba iurare, cum abnuentibus aqua et igni interdicturum minaretur. Unus tamen exstitit, qui mallet exsilium. Igitur post Metelli fugam omni nobilitate perculsa, cum iam tertium annum dominaretur, eo vesaniae progressus est, ut consularia quoque comitia nova caede turbaret. Quippe ut satellitem furoris sui Claudium consulem faceret, C. Memmium competitorem interfici iussit, et in eo tumultu regem ex satellitibus suis se appellatum laetus accepit. Tum vero iam conspiratione senatus, ipso quoque iam Mario consule, quia tueri non poterat, adverso, directae in foro acies; pulsus inde Capitolium invasit. Sed cum abruptis fistulis obsideretur senatuique per legatos paenitentiae fidem faceret, ab arce degressus cum ducibus factionis receptus in curai est. Ibi eum facta inruptione populus fustibus saxisque coopertum in ipsa quoque morte laceravit.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL