Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Annaeus Florus
Epitome de Tito Livio

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

10 - Bellum Sertorianum

 

-1-

 

Bellum Sertorianum quid amplius quam Sullanae proscriptionis hereditas fuit? Hostile potius an civile dixerim nescio, quippe quod Lusitani Celtiberique Romano gesserint duce. Exsul et profugus feralis illius tabulae, vir summae quidem sed calamitosae virtutis malis suis maria terrasque permiscuit; et iam Africae, iam Balearibus insulis fortunam expertus usque in Oceanum Fortunatasque insulas penetravit consiliis, tandem Hispaniam armavit. Viro cum viris facile convenit. Nec alias magis apparavit Hispani militis vigor quam Romano duce. Quamquam ille non contentus Hispania ad Mithridatem quoque Ponticosque respexit regemque classe iuvit.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL