Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Lucius Annaeus Florus Epitome de Tito Livio IntraText CT - Text |
Quis non peractum esse cum Pompeio crederet bellum? Atquin acrius multo atque vehementius Thessalici incendii cineres recaluerunt. Et in Aegypto quidem adversus Caesarem sine partibus bellum. Quippe cum Ptolemaeus, rex Alexandriae, summum civilis belli scelus peregisset et foedus amicitiae cum Caesare medio Pompei capite sanxisset, ultionem clarissimi viri manibus quaerente Fortuna causa non defuit. Cleopatra regis soror, adfusa Caesaris gentibus partem regni reposcebat. Aderat puellae forma, et quae duplicaretur ex illo quod talis passa videbatur iniuriam, odium ipsius regis, qui Pompei caedem partium fato, non Caesari dederat, haud dubie idem in ipsum ausurus, si fuisset occasio. Quam ubi Caesar restitui iussit in regnum, statim ab isdem percussoribus Pompei obsessus in regia quamvis exigua manu ingentis exercitus molem mira virtute sustinuit. Ac primum proximorum aedificiorum atque navalium incendio infestorum hostium tela summovit, mox in paeninsulam Pharon subitus evasit; inde depulsus in maria mira felicitate ad proximam classem enatavit, relicto quidem in fluctibus paludamento seu fato sue consilio, ut illud ingruentibus hostium teli saxisque peteretur. Tunc receptus a classicis, suis undique simul hostes adortus de inbelli ac perfida gente iusta generi manibus dedit. Quippe et Theodotus magister auctorque totius belli, et ne virilia quidem portenta, Pothinus atque Ganymedes diversa per mare et terras fuga morte consumpti. Regis ipsius corpus obrutum limo repertum est in aureae loricae honore.