Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Annaeus Florus
Epitome de Tito Livio

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-2-

 

Igitur iam ordinata magis ut poterat quam ut debebat inter triumviros re publica, relicto ad urbis praesidium Lepido, Caesar cum Antonio in Cassium Brutumque succingitur. Illi comparatis ingentibus copiis eadem illam, quae fatalis Gnaeo Pompeio fuit, harenam insederant. Sed nec tum inminentia destinatae cladis signa latuerunt. Nam et signis insedit examen et adversae cadaverum pabulo volucres castra quasi iam sua circumvolabant, et in aciem prodeuntibus obvius Aethiops nimis aperte ferale signum fuit. Ipsique Bruto per noctem, cum inlato lumine ex more aliqua secum agitaret, atra quaedam imago se optulit, et, quae esset interrogata, «Tuus», inquit, «malus genius», ac sub oculis mirantis evanuit.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL