Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Lucius Annaeus Florus Vergilius orator an poeta IntraText CT - Text |
Capienti mihi in templo et saucium vigilia caput plurimarum arborum amoenitate, euriporum frigore, aeris libertate recreanti obviam subito quidam fuere, quos ab urbis spectaculo Baeticam revertentes sinister Africae ventus in hoc litus excusserat. Quorum unus, vir, ut postea apparuit, litteris pereruditus, subito ad me convenit et «salve», inquit «hospes: nisi molestum est, dic nomen tuum; nam nescio quid oculi mei admonent et quasi per nubilum recognosco». «Quid istic?», inquam, «Florus vides, fortasse et audieris, si tamen in illo orbis terrarum conciliabulo sub Domitiano principe certamini nostri adfuisti». Et Baeticus «Tune es», inquit, «ex Africa, quem summo consensu poposcimus? invito quidem Caesare et resistente, non quod tibi puero invideret, sed ne Africa coronam magni Iovis attingeret». Quae cum me videret verecunde agnoscentem, in amplexum effunditur et «ama», inquit, «igitur fautorem tuum». «Quidni amem?» et manum alterutrum tenentes avidissime nascentem amicitiae foederabantur, cum ille interim brevi intervallo usus «et quid tu», inquit, «tam diu in hac provincia? Nec in nostram Baeticam excurris nec urbem illam revisis, ubi versus tui a lectoribus concinuntur et in foro omni clarissimus ille de Dacia triumphus exultat? Potesne cum hoc singulari ingenio tantaque natura provincialem latebram pati? Nihil te caritas urbis, nihil ille victor gentium populus, nihil senatus movet? Nihil denique lux et fulgor felicis imperi, qui in se rapit atque convertit omnium oculos hominum ac deorum?» Atque ego varie perturbatus «quid nunc vis ergo respondeam? O quisquis es, mihi quoque ipsi hoc diem idem mirum videri solet, quod non Romae morem; sed nihil est difficilius quam rationem reddere actus tui. Quare desine me in memoriam priorem reducendo vulnus dolorum meorum rescindere. Propitia sit illa civitas, et fruantur illa quibus permittit. Quod ad me pertinet, ex illo die, cuius quo tu mihi testis es, postquam ereptam manibus et capiti coronam meo vidi, tota mens, totus animus resiliit atque abhorruit ab illa civitate, adeoque sum percussus et consternatus illo dolore, ut patriae quoque meae oblitus et parentum carissimorum similis furentis huc et illuc vager per diversa terrarum.» Et ille «quae tamen loca quasve regiones peragrasti»?