Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Lucius Annaeus Florus Vergilius orator an poeta IntraText CT - Text |
Si ita indulges otio, plane quam breviter exponam nec invitus recordabor. Primum Siciliam nobilem vidi, domesticam Cereris. Fecundam deinde Creten, patriam Tonantis, et a latere vicinas Cycladas salutavi. Inde me Rhodos et ab regressu Aegyptium excepit pelagus, ut ora Nili viderem et populum semper in templis otiosum peregrinare deae sistra pulsantem. Inde rursus Italiam redii, et taedio maris cum mediterranea concupissem, secutus Gallicas Alpes et lustro populos aquilone pallentes. Inde sol occidens placuit: flecto cursum. Sed statim per horrore, per vertice, par ille nivibus Alpinis Pyrenaeus excepit. Vides, hospes, quae spatia caeli peragraverim, quae maris quaeque terrarum. Non aliter mehercules, si conferre parvis magna licet, sacer ille iuvenis terras pervolitavit, cui Terra mater capaces oneraverat frugibus amictus, et cum alite serpente currum ipsa iunxisset, nisi toto orbe peragratio vetuit suas redire serpentes. Liceat ergo tamen fatigatio hic aliquando subcumbere. Si Scythes essem, iam plaustra solvissem; si vagus gubernator iam dicata pelagi deae prora penderet. Quorumque vagabimur? An semper hospites erimus? Ferae cubile prospiciunt et aves senescunt in nido. Si fata Romam negant patriam, saltem hic manere contingat. Quid, quod consuetudo res fortis est? Et ecce iam familiaritate continua civitas nobis ipsa blanditur, quae si quid credis mihi qui multa cognovi, omnium rerum quae ad quietem eliguntur gratissima est. Populum vides, o hospes et amice, probum, fugi, quietum, tradem quidem, sed iudicio hospitalem. Caelum peculiariter temperatum miscet vices, et notam veris totus annus imitatur, Terra fertilis campis et magis collibus - nam Italiae vites adfectas et comparat aeras - serotino non erubescit autumno. Si quid ad rem pertinet, civitas ipsa generosissimis auspiciis instituta: nam praeter Caesaris vexilla, quae portat, triumphos, unde nomen accepit, adest etiam peregrina nobilitas. Quippe in vetera templa respicias, hic ille colitur corniger praedo, qui Tyriam virginem portans dum per tota maria lascivit, hic amisit et substitit, et eius quam ferebat oblitus subito nostrum litus adamavit.»