Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Annaeus Florus
Vergilius orator an poeta

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-3-

 

Hic cum ergo respirassem, statim Beaticus «o» inquit «beatam civitatem, quae in te fatigatum incidit. Quem ad modum tamen te prosequitur, et quid hic agitur? Unde subvenit reditus? An pater ab Africa subministrat?» «Inde nequaquam, cum hac ipsa peregrinatione offenderim. In reditu et mihi professio litterarum.» «O rem dignissimam! et quam aequo fers istud animo, sedere in scholis et pueris praecipere?» Ad quam illius interrogationem in hunc modum respondi: «Non minor te eius nunc esse persuasionis, qua in ipse quoque aliquando laboravi. Toto enim quod egimus quinquennio isto (isto) mihi pertaesum erat huius professionis, ut nusquam vivere putarem hominem miseriorem. Sed subinde retractanti sortemque meam cum fortunis et ceteris vitae laboribus conferenti tandem aliquando pulchritudo suscepti operis apparuit. Scire te ergo nunc oportet nullum humanum pretium, nullam procurationem, nullum honorem decerni quantus hic sit nostrae professionis. Nemque si mihi maximus imperator vitem, id est centum homines regendos tradidisse, non mediocris honos habitus mihi videretur; cedo si praefecturam, si tribunatum: nempe inde honos, nisi quod merces amplior. Si ergo non Caesar, sed Fortuna hoc genus statuionis iniunxit, ut pueris ingenuis atque honestis praesiderem, nonne tibi pulchrum sum atque magnificum consecutus officium? Queso enim proprius intuere, utrum praeclarius sit sagulatis an praetextatis imperare? Barbaris efferatisque pectoribus an mitibus et innoxiis? Bone Iuppiter, quam imperatorium, quam regium est sedere a suggestu praecipiente bonos mores et sacrarum studia litterarum, iam carmina praelegentem, quibus ora mentesque formantur, iam sententiis variis sensus excitantem, iam exemplis...




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL