Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Lucius Annaeus Florus Epitome de Tito Livio IntraText CT - Text |
Ancus deinde Marcius, nepos Pompili ex filia, pari ingenio. Igitur et muro moenia amplexus est et interfluentem urbi Tiberium ponte commisit Ostiamque in ipso maris fluminisque confinio coloniam posuit, iam tum videlicet praesagiens animo futurum ut totius mundi opes et commeatus illo velut maritimo urbis hospitio reciperentur. Tarquinius postea Priscus transmarinae originis, regnum ultro petens accepit ob industriam atque elegantiam; quippe qui oriundus Corintho Graecum ingenium Italicis artibus miscuisset. Hic et senatus maiestatem numero ampliavit, et centuriis tribus auxit, quatenus Attius Nevius numerum augere prohibebat, vir summus augurio. Quem rex in experimentum rogavit, fierine posset, quod ipse mente conceperat. Ille rem expertus augurio, posse respondit. Atquin hoc», inquit, «agitaram, an cotem illam secare novacula possem»; et augur « potes ergo», inquit, et secuit. Inde Romanis sacer auguratus. Neque pace Tarquinius quam bello promptior. Duodecim namque Tusciae populos frequentibus armis subegit. Inde fasces, trabeae, curules, anuli, phalerae, paludamenta, praetextae, inde quod aureo curru, quattuor equis triumphatur, togae pictae tunicaeque palmatae, omnia denique decora et insignia, quibus imperii dignitas eminet. Servius Tullius deinceps gubernacula urbis invadit, nec obscuritas inhibuit quamvis matre serva creatum. Nam eximiam indolem uxor Tarquini Tanaquil liberaliter educaverat, et clarum fore visa circa caput flamma promiserat. Ergo inter Tarquini mortem adnitente regina substitutus in locum regis quasi in tempus, regnum dolo partum sic egit industrie, ut iure adeptus videretur. Ab hoc populus Romanus relatus in censum, digestus in classes, decuriis atque collegii distributus, summaque regis sollertia ita est ordinata res publica, ut omnia patrimonii, dignitatis aetatis, artium officiorumque discrimina in tabulas referentur, ac sic maxima civitas minimae domus diligentia contineretur.