Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Annaeus Florus
Epitome de Tito Livio

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

6 - Bellum cum Etruscis Faliscis Veientibus Fidenatibus

 

-1-

 

Adsidui vero et anniversarii hostes ab Etruria fuere Veientes, adeo ut extraordinariam manum adversus eos promiserit privatumque gesserit bellum gens una Fabiorum. Satis superque idonea clades. Caesi apud Cremeram trecenti, patricius exercitus; id scelerato signat nomine quae proficiscentes in proelium porta dimisit. Sed ea clades ingentibus expiata victoriis, postquam per alios atque alios robustissima capta sunt oppida, vario quidem eventu. Falisci sponte se dediderunt, crematae suo igne Fidenae, direpti funditur deletique Veientes. Falisci cum obsiderentur, mira est visa fides imperatoris, nec inmerito, quod ludi magistrum, urbis proditorem, cum his quos adduxerat pueris vinctum sibi ultro remisisset.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL