Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Lucius Annaeus Florus Epitome de Tito Livio IntraText CT - Text |
Hic sive invidia deum sive fato rapidissimus procurrentis imperii cursus parumper Gallorum Senonum incursione supprimitur. Quod tempus populo Romano nescio utrum clade funestius fuerit, an virtutis experimentis speciosius. Ea certe fuit vis calamitatis, ut in experimentum inlatam putem divinitus, scire volentibus inmortalibus dis, an Romana virtus imperium orbis mereretur. Galli Senones, gens natura ferox, moribus incondita, ad hoc ipsa corporum mole, perinde armis ingentibus, adeo omni genere terribilis fuit, ut plane nata ad hominum interitum, urbium stragem videretur. Hi quondam ab ultimis terrarum oris et cingente omnia Oceano ingenti agmine profecti cum iam media vastassent, positis inter. Alpes et Padum sedibus, ne his quidem contenti per Italiam vagabantur; tum Clusium urbem obsidebant. Pro sociis ac foederatis Romanus intervenit; missi ex more legati. Sed quod ius apud barbaros? Ferocius agunt, et inde certamen. Conversis igitur a Clusio Romamque venientibus ad Alliam flumen cum exercitus Fabius consul occurrit. Non temere foedior clades; itaque hunc diem fastis Roma damnavit. Fuso exercitu iam moenibus urbis propinquabant. Erant nulla praesidia. Tum igitur aut numquam alias apparuit vera illa Romana virtus. Iam primum maiores natu, amplissimis usi honoribus, in forum coeunt, ibi devovente pontifice se diis manibus consecrant, statimque in suas quisque aedes regressi, sic ut in trabeis erant et amplissimo cultu, in curulibus sellis sese reposuerunt, ut, cum venisset hostis, in sua quisque dignitate morerentur. Pontifices et flamines quidquid religiosissimi in templis erat, partim in doleis defossa terra recondunt, partim inposita plaustris secum Veios auferunt. Virgines simul ex sacerdotio Vestae nudo pede fugientia sacra comitantur. Tamen excepisse fugientis unus a plebe fertur Albinius, qui depositis uxore et liberis virgines in plaustrum recepit. Adeo tunc quoque in ultimis religio publica privatis adfectibus antecellebat. Iuventus vero, quam satis constat vix mille hominum fuisse, duce Manlio arcem Capitolini montis insedit, obtestata ipsum quasi praesentem Iovem, ut «quem ad modum ipsi ad defendendum templum eius concurrissent, ita ille virtutem eorum numine suo tueretur». Aderant interim Galli apertamque urbem primo trepidi, ne qui subesset dolus, mox, ubi solitudinem vident, pari clamore et impetu invadunt. Patentes passim domos adeunt. Ibi sedentes in curulibus suis praetextato senes velut deos geniosque venerati, mox eosdem, postquam esse homines liquebat, alioquin nihil respondere dignantes pari vecordia mactant facesque tectis iniciunt et totam urbem igni, ferro, manibus exaequant. Sex mensibus barbari - quis crederet? - circa montem unum pependerunt, nec diebus modo, sed noctibus quoque omnia experti; cum tamen Manlius nocte subeuntis clangore anseris excitatus a summa rupe deiecit, et ut spem hostibus demeret, quamquam in summa fame, tamen ad speciem fiduciae panes ab arce iaculatus est. Et stato quodam die per medias hostium custodias Fabium pontificem ab arce dimisit, qui solemne in Quirinali monte conficeret. Atque ille per media hostium tela incolumis religionis auxilio redivit propitioque deos renuntiavit. Novissime cum iam obsidio sua barbaros fatigasset, mille pondo auri recessum suum venditantes, idque ipsum per insolentiam, cum ad iniqua pondera addito adhuc gladio insuper «vae victis» increparent, subito adgressus a tergo Camillus adeo cecidit, ut omnia incendium vestigia Gallicis sanguinis inundatione deleret. Agere gratia dis inmortalibus ipso tantae cladis nomine libet. Pastorum casas ignis ille et flamma paupertatem Romuli abscondit. Incendium illud quid egit aliud, nisi ut destinata hominum ac deorum domicilio civitas non deleta nec obruta, sed expiata potius et lustrata videatur? Igitur post adsertam a Manlio, restitutam a Camillo urbem acrius etiam vehementiusque in finitimos resurrexit.