Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Casimir Sarbievius
Carmina selecta

IntraText CT - Text

  • 2 - Ad Aurelium Lycum. - Ne plus aequo de adversa fortuna queratur
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

2 - Ad Aurelium Lycum. - Ne plus aequo de adversa fortuna queratur

 

Indignas, Lyce, naenias,
Et maestum gemitu pectus, et hispidis
Frontem nubibus expedi,
Cum Sol non solito lumine riserit,
Et fortuna volubilis
Fati difficilem iecerit aleam.
Quod vexant hodie Noti,
Cras lambent hilares aequor Etesiae.
Maestum Sol hodie caput,
Cras laetum roseo promet ab aequore.
Alterno redeunt choro
Risus et gemitus, et madidis prope
Sicci cum lacrymis ioci.
Nascuntur mediis gaudia luctibus;
Sic fatis placitum. Suis
Tempestiva fluunt fata periculis.
Fessos duxit heri boves,
Dat magnis hodie iura Quiritibus:
Et quae bobus ademerat,
Imponit Gabiis, et Curibus iuga.
Idem Phosphorus aspicit
Magnum, quem tenuem viderat Hesperus.
Quod si seria ludicris
Fortunae placeat texere, rusticus
Hesternam repetet casam,
Ridentis populi non humilis iocus:
Et qui rexerat omnia,
Findet laurigeris ligna securibus.
Quod si defuerit salix
Fasces pauperibus subiciet focis.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License