Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Casimir Sarbievius
Carmina selecta

IntraText CT - Text

  • 20 - Ad Munatium. - Nihil in rebus humanis non taedio plenum esse
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

20 - Ad Munatium. - Nihil in rebus humanis non taedio plenum esse

 

Nil est, Munati, nil, iterum canam,
Mortale, nil est, immedicabilis
Inane taedi. Clarus olim
Sol proavis atavisque, nobis

Parum salubris, nec macula reus
Damnatur una; quicquid in arduo
Immortale mortales Olympo
Vidimus, invidiae caduca

Fuscamus umbra. Non placet incolis
Qui Sol avitis exoritur iugis;
Aut prisca quae dudum paternam
Luna ferit radiis fenestram.

Caelo quotannis, et patriis leves
Migramus arvis; hunc tepidae vocant
Brumae Batavorum, huic aprici
Ausoniae placuere soles.

Frustra; fideles si dominum retro
Morbi sequuntur, nec tacitus Dolor
Absistit, aut Veiente curru,
Aut Veneta comes ire cymba.

Tandemque nobis exulibus placent
Relicta; certam cui posuit domum
Virtus, huic nunquam paternae
Fumus erit lacrymosus aulae.

Virtus agresti dives in otio
Sese ipsa claudit finibus in suis
Plerumque, et insonti quietum
In palea solium reclinat.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License